- OSTRACINE
- OSTRACINEurbs Palaestinae in Aegypti confinio, cui a Ptelemaeo tribuitur. Stragioni Pineto, longitud. 64. 15. latitud. 31. 50 Eâ Arabiam finiri, et inde Idumaeam incipere, Plin. habet l. 5. c. 12. Pompeii Magni sepulchrô locum inclitum, vocat Solin. c. 37. sed interpunctis male Plinii verbls deceptus, quae cum sonent, a Pelusio Calabriae castra, Casius mons; delubrum Iovis Casii, tumulus Magni Pompeii, Ostracine; ille sic accepit, quasi tumulum Magni Pompeii vocaret Ostracinen, quod falsum. Nam in Casio Pompeii sepulchrum, non in Ostracine. Strabo, Κάσιον θινώδης τις λόφος ἀκρωτηριάζων, ἄνυδρος ὅπου τοῦ Πομπηΐου τοῦ μεγάλου σῶμα κεῖται, καὶ Διός ἐςτιν ἱερὸν Κασίου, Casius littoralis quidam collis, promontorii instar, aquae penuriâ laborans, ubi Pompeii Magni cadaver reconditum et Iovis Casii templum est. Et Amm. Marcellin. l. 22. Pelusium oppidum et Cassium, ubi Pompeii sepulchrum est Magni, et Ostracine et Rhinocolura. Ostracine autem a Casio 6. milliaria distabat. Itinerarium, Rhinicorura, XXII. Ostracena, XXIV. Cassio, XXVI. etc. Salmas. ad Solin. p. 569.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.